Sede Vacante 1410

May 3—May 17, 1410

Council of Pisa, Session XV

(Pisa, June 5, 1409)

Joannes Dominicus Mansi, Sacrorum Conciliorum nova et amplissima Collectio  Tomus vicesimus-septimus (Venetiis: Apud Antonium Zatta 1784), columns 402-404:

SESSIO XV

Mercurii quinta die Junii [Wednesday, June 5, 1409], scilicet in vigilia consecrationis corporis Christi fuit XV sesio, in qua, divinis officiis prius more solito celebratis, advocatus Concilii ascendens pulpitum ecclesiae Pisanae, nomine promotorum et pro ipsis proposuit qualiter statutum et ordinatum fuerat in ultima praecedenti sessione, quod hac die vocarentur et citarentur peremptorie ad valvas ecclesiae duo contendentes improbe de papatu, et quod nisi comparerent, aut alter eorum, accusabat eorum contumaciam, ad quam convincendum mitterentur per Concilium duo cardinales et alii praelati, sicut alias in similibus actum est, ad valvas ipsius cathedralis ecclesiae convocatum duos contendentes. Quorum relatione facta, requirebat eos reputari contumaces, et in ipsorum contumaciam tententiam difinitivam ferri contra ipsos. Secundo proposuit, quod alia sessio, si placeret Concilio, assignaretur ad diem lunae proximam [Monday, June 10] super aliquibus aliis. Tertio, quod nullus recederet de Concilio sub poena excommuinicationis et aliis poenis juris absque legitima ratione: quae omnia placuerunt. Quo dicto, iverunt duo cardinales ad valvas ecclesiae, cum aliis praelatis ad proclamandum, etc., quaruym relatione facta, patriarcha Alexandrinus [Simon de Cramaud] et duo alii patriarchae, scilicet [Wenceslaus] Antiochenus et [Hugues de Robert] Jerosolymitanus ascenderunt pulpitum dictae ecclesiae. Qui quidem Alexandrinus de consensu Concilii expresse protulit sententiam in scriptis sedendo, cujus tenor sequetur inferius. Deinde portestatus est dictus advocatus, quod propter assignationem sedium factam multis in hoc Concilio existentibus, non intendebat Synodus alicui praejudicare, sed singulis ecclesiis et personis suas libertates et praerogativas reservare. Lecta vero sententia, cantatum fuit Te Deum Laudamus, et, ipso finito, versiculus cum collecta, et pulsatae fuerunt omnes campanae primo in majori ecclesia, deinde in aliis ecclesiis dictae civitatis, et consequenter per suburbia, et alias villas et ecclesias successive continuando. Ita quod infra tres vel quatuor horas post prolationem sententiae pulsatae fuerunt campanae in Florentia, quae distat a Pisis XLIV milliaria. Et notandum quod ad hoc ut plures et major ac copiosior multitudo adesset in ipsa prolatione, clamatum fuit et praeceptum cum tuba de jussu Potestatis Pisanae, quatenus omnes et singuli de dicta civitate festivarent solemniter diem istam usque ad meridiem etc., quod factum fuit.

SEQUITUR TENOR SENTENTIAE.

Christi nomine invocato, sancta et universalis Synodus universalem, ecclesiam repraesentans, et ad quam cognitio et decisio hujus causae noscitur pertinere, Sancti Spiritus gratia in hac majori ecclesia congregata, ibique pro tribunali sedens, visis et diligenter inspectis omnibus et singulis productis, probatis, et agitatis, in praesenti causa unionis ecclesiae et fidei et schismatis contra Petrum de Luna Benedictum XIII et Angelum Corrario Gregorium XII. olim appellatos, quae in praesenti processu hujus causae plenius continentur, ac quibuscumque aliis ipsam sanctam Synodum ad infrascriptam diffinitionem moventibus et inducentibus, habita prius inter scriptos et demum cum copiosa multitudine magistrorum in sacra theologia, atque utriusque juris doctorum pluries et pluries diligenti collatione, et tandem deliberatione matura, omnesque pariter hanc in sentatione matura, omnesque pariter hanc in sententiam reperiens unanimiter concordare, omni modo, vis et jure quibus magis et melius potest, in praedictorum contendentium seu verius colludentium de papatu, et cujuslibet eorum contumaciam in his scriptis pronuntiat, decernit, diffinit et declarat, omnis et singula crimina et excessus et alia cuncta necessaria ad infrascriptam decisionem praesentis causae deducta per providos viros magistros Henricum de Monte Leone, Johannem de Scribanis, et Bartholdum de VVildinghen promotores, instigatores et sollicitatores seu procuratores deputatos ad prosequendum praesentem causam pro hujus detestandi et inveterati schismatis extirpatione, ac unione et reintegratione sanctae matris ecclesiae, contra et adversus praelibatos Petrum de Luna Benedictum XIII. et Angelum Corrario Gregorium XII. de papatu damnabiliter contendentes ab aliquibus nuncupatos, in petitione in ipsa sacra et universali Synodo, praesentata et exhibita, fuisse et esse vera atque notoria, ipsoque Angelum Corrario et Petrum de Luna de papatu, ut praefertur, contendentes, et eorum utrumque fuisse, et esse notorios schismaticos, et antiquitati schismatis nutritores, defensores, fautores, et approbatores, et manutentores, pertinaces, necnon notorios haereticos et a fide devios, notoriisque criminibus enormis perjurii et violatione voti irrretitos, universalem ecclesiam sanctam Dei notorie scandalizantes, cum incorrigibilitate, contumacia et pertinacia notoriis, evidentibus et manifestis, et ex his ac aliis se redidisse omni honore et dignitate etiam papali indignos, ipsosque et eorum utrumque propter praemissas iniquitates, crimina et excessus, ne regnent vel imperent aut praesint, a Deo et sacris canonibus fore ipso facto abjectos et privatos, ac etiam ab ecclesia praecisos; et nihilominus ipsos Petrum et Angelum et eorum utrumque per hanc definitivam sententiam in his scriptis privat, abjicit, et praescindit, inhibendo eisdem, ne eorum aliquis pro summo pontifice gerere se praesumat, ecclesiamque vacare Romanam ad cautelam insuper decernendo.

Et insuper omnes et quoscumque Christicolas, etiams imperiali, vel regali, vel alia qualibet praefulgeant dignitate, declarat ab eorum et cuiuslibet eorum obedientia, non obstante quocumque fidelitatis juramento, aut alio quovis vinculo, quo illis vel illorum alteri tenerentur adstricti, fore perpetuo absolutos: inhibendo eisdem Christifidelibus, ne praedictis de papam contendentibus, seu eorum alteri, quomodolibet obediant, pareant et intendant, aut consilium, auxilium vel favorem ipsis praestent, aut eos recipiant vel receptent, sub poenis excommunicationis et aliis a sanctis patribus et sacris canonibus inflictis, promulgatis et ordinatis; quique si parere contemserint, huic ordinationi et sententiae, ipsos et eorum fautores, defensores, adhaerentes et sequaces, etiam per saeculares potestates fore compescendos et compesci debere juxta praecepta divina et sacrorum canonum dispositiones, eadem sancta Synodus pronuntiat et diffinit.

Ac insuper omnes et singulos processus et sententias excommunicationis vel alterius censurae et poenae, privationes quoque ordinum et dignitatum, etiam cardinaltatus, beneficiorum, et officiorum ac graduum quocumque, qualiacumque sint, et quomodocumque nuncupentur seu nominentur, contra dominos cardinales per dictos Petrum de Luna et Angelum Corrario factos, latos et fulminatos, fuisse et esse nullos, cassos et irritos: nullas, cassas et irritas; ac nullius roboris, efficaciae, vel momenti; et quatenus de facto processerunt, eatenus annullandos, cassandos et irritandos, et annullandas, cassandas et irritandas, sicque et etiam ad cautelam, quatenus expediat omni modo et jure, quibus melius potest, annullat, cassat et irritat.

Et insuper omnes promotiones, immo verius profanationes quorumcumque ad cardinalatum per dictos contendentes de papatu, vel eorum utrumque attentatos, per dictum Angelum a die tertia Maii, et Petrum antedictum a die XV. Junii anni proxime praeteriti MCCCCVIII. fuisse et esse nullas, cassas, irritas et inanes, et quatenus de facto proceserunt, de facto annullandas, cassandas, et irritandas, et sic et etiam ad cautelam quatenus expediat omni modo et jure quibus melius potest, praefata sancta Synodus per hanc definitivam sententiam cassat, irritat et annullat.

Ad providendum adversus processus, confstitutiones et sententias in praejudicium unionis, et alias per Petrum de Luna et Angelum Corrario olim contendentes de papatu, seu colludentes praefatos, factas, et latas contra dominos reges et principes, patriarchas quoque, archiepiscoos et episcopos, ac alios ecclesiarum praelatos, universitates studiorum, et comminitates, ac singulares personas ecclesiasticas et saeculares, et circa promotiones per ipsos olim contendentes factas ad dignitates quascumque

Et ulterius ad procedendum super aliis bonum universalis ecclesiae tangentibus sancta Synodus statuit diem Lunae proximam pro sessione futura, quae erit decima mensis praesentis [June 10, 1409].


Edmundus Martene et Ursinus Durand, Veterum Scriptorum et Monumentorum Amplissima Collectio Tomus VII (Parisiis: apud Montalant 1733), columns 1098-1099:



Cardinal Antoine de Chalant , Benedict XIII's agent, finally abandoned him and joined the Council of Pisa at the Sixteenth Session on June 10, 1409

Jacques Lenfant, Histoire du Concile de Pise Tome I (Amsterdam 1724), pp. 275-280.
Carl Joseph von Hefele, Conciliengeschichte Sechster Band. Zweite Auflage (ed. Alois Knöpfler) (Freiburg im Breisgau: Herder 1890), pp. 982-1041.

 

 


November 11, 2013 12:13 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |