J.-L.-A. Huillard-Bréholles (Editor), Historia diplomatica Friderici Secundi Tomus V, Pars II (Parisiis: Henricus Plon 1859) pp. 1156-1157:
Fredericus, etc. J. de Columpna cardinali dilecto amico suo, etc.
Miranda jam dudum vestris accepimus advenisse consiliis nostrorum preparamenta successuum quibus ad reformationem imperii, quod hucusque malitia temporis informiter deformavit, premuniri nos hactenus sedula consideratione, sed tacita sperabamus; et quum imperialiter progrederemur ad grandia atque viriliter ardua tentaremus, nostrum aliquando propulsastis auditum, aures obgduximus, oculos in terram defiximus et vestrum omnino despicere consilium videbamur, oportunis hec omnia rerum eventibus et congruo tempore reservantes.
Sicque saltem apud vos frequenter arguistis, ut credimus, de pusillanimitate magnanimem, de somno pervigilem, et de negligentie vitio non otiosum. Dum enim in Apulia commorantes ad plenam hereditarii nostri regni Sicilie recuperationem intendimus, dum in Syriam navigantes votum quo tenebamur implevimus, dumque nostrorum desideria principum proinde nostris adjunximus a remotis, tunc hujus edificii fundamenta congessimus, tunc firmum nobis pontem ad transitum, tunc gradus ereximus stabiles ad ascensum. Immo verumtamen nos cecipit nostre provisionis intentio quum in gratis et fructuosis obsequiis communi patri collatis, si tamen hoc dicere liceat cardinali, fraudati spe meriti sumus et gratie in ipso sterile solum aravimus, vel natum forsitan semen spinosa consilia suffocarunt.
Preteritam tamen moram per veram et elegantem industriam excusatam tanta virtute purgare contendimus in futurum ut per laboris instantiam et gesta magnifica dispendium temporis redimamus, vestris aquiescendo consiliis de quibus nobiscum interdum disputando conferimus, et mirantibus nobis quod cardinalis et prespbter militi et imperatori Romano virtutem audacie secundum reformationem imperii maxime suadendo occurrit, quum strenuitatem tanti consilii quam in aliis sacerdotii moles et secularium dignitatum invidia continet, de nobili cura nobilium et fervor ingenui sanguinis eduxerunt; et quod hujus consilii tempore liber Regum tantummodo nobis memorandus occurrat, tunc nihil ad vos de Levitico vel de Canticis canticorum. Sed vitede ne vobis solummodo grandia consuluisse sufficiat, nec adesse consilio, vel quod habere gratis voluistis audaciam, nos aggredi talia non credentes. Experiemur etenim in audace constantiam, in consulente virtutem et virum, et quia in suadendo concepistis audaciam, in fovendo perseverantiam habeatis. Nos etenim quia in vobis hominem secundum cor nostrum invenimus, honorare vos volumus non sulum, sed amare non minus, in magnis et arduis consiliis vestris aquiescere disponentes, que sicut puritatis affectu plena cognoscimus, sic voluntatis effectu non vacua postulamus.
Ryccardus de S. Germano, Chronica [MGH SS 19], pp. 380. 381
Mense Ianuarii [January 1241] per totum regnum generalis collecta exigitur. Iohannes de Columpna cardinalis discors factus cum Gregorio papa, in partem cedit Imperatoris, et Lagustam [the Mausoleum of Augustus] in Urbe, et extra Urbem alia castra sua firmari iubet.....
Mense Iulii imperator venit Narniam, quam sibi renitentem invenit; propter quod facta in exterioribus vastitate, inde discessit, et versus Reate concito vadit, quam sibi similiter resistentem invenit; et tunc vocatus imperator ipse a Iohanne de Columpna cardinali, festinat ad urbem..... Iohannes de Columpna cardinalis discors a Papa discedit, seque confert in Praenestino. Monticellum et Pontem Lucanum contra Romanos recipit in odium Papae. Ad quem imperator milites et servientes de regno mittit.
Mattheus Russus [Matteo Rosso Orsini, stemma in Gregorovius V.1, p. 215] per Gregorium Papam senator efficitur; qui apud Lagustam, quam Iohannes de Columpna firmaverat et tenebat per suos, obsidionem ponit.
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu