Sede Vacante 1185


The death of Archbishop Christian of Mainz

Benedict of Peterborough, Vita Henrici II
(1183)



J. Watterich (editor), Pontificum Romanorum...vitae   (Leipzig 1862), 651-653:

 

Eodem anno [1183] grave dissidium ortum est inter Romanos et Papam Lucium super consuetudinibus quibusdam, quas praedecessores Papae Lucii facere solebant, quas Papa Lucius se nunquam facturum iuravit. Unde Romani indignati sunt et frequenter rapinas et iniquas combustiones fecerunt in terra domini Papae. Dominus vero Papa, de loco in locum fugiens, castella sua et munitiones et civitates munitas adiit. Ad cuius defensionem Christianus Maguntinus archiepiscopus, domini Imperatoris Cancellarius, magno congregato exercitu, advenit in auxilium domini Papae. Cui Romani resistere non valentes, Romam redierunt. Quos praefatus cancellarius persequens, omnia ad Romanos pertinentis devastabat et eos usque ad portas civitatis Romae secutus est, omnia suburbana incendio tradens. Romani vero, cum vidissent se perditioni traditos, proditioni solitae indulgentes, machinabantur, qualiter cancellarium illum dolo interficerent; et cum aliter aditus defecissent, statuerunt illum veneno perdere. Quod factum est. Nam cum praedictus cancellarius et exercitus eius ab urbe per decem milliaria remoti essent, Romani direxerunt in paupere cultu legatos, qui statum curiae addiscerent. Qui cum totum statum didicissent, inter caetera comperierunt unum, quod praeelegerunt. Erat namque prope locum illum fons nitidissimae aquae, quam solitus erat cancellarius et exercitus eius vino mixtam bibere. Fontem itaque aggressi sunt nefandi proditores ipsumque undique veneno affecerunt, ita ut aqua manans corrumperetur. Ut igitur potavit ex ea cancellarius, festina morte succubuit; mortui etiam sunt post illum plus quam mille homines, qui de praedicto fonte potaverunt. Cum autem obitus cancellarii divulgatus fuisset, exercitus eius dissipatus est et in fugam conversus. Defuncto itaque praefato cancellario, Romani acrius insurrexerunt in dominum papam.

Lucius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis et dilectis filiis abbatibus, conventibus aliisque praelatis ecclesiae Teutonicae salutem et Apostolicam benedictionem.

Ad vestram volumus notitiam pervenire, quod bonae memoriae Christianus Moguntinus archiepiscopus, vir valde providus et magnificus, cum charissimo in Christo filio nostro Friderico illustri Romanorum Imperatori et semper Augusto longo tempore magnifice servivisset et contra officii sui debitum excessisset in multis: cum Romanorum perfidiam, qui patrimonium ecclesiae hostiliter devastantes Tusculanum nequiter obsidebant, aliter comprimere non possemus, eundem archiepiscopum ad obsequium ecclesiae convocavimus. Ipse vero, factus obediens usque ad mortem, ut, sicut antea exhibuerat membra sua iniquitati ad iniquitatem, ita se et suos exhiberet ad serviendum iustitiae in sanctificationem vitae, aeris intemperiem parvipendens, ad succurendum ecclesiae fluctuanti cum ingenti exercitus muiltitudine properavit, factumque est volent Domino, quod Romani bis ad solius nominis eius terrorem fugierunt. Illo autem Tusculanum ingresso, muros civitatis, iam pridem collapsos pro magna parte, per illius auxilium, antequam decederet, fecimus reparari. Tandem Dominus misertus ipsius, ut salubriter impleret in eo, quod legitur, "Ubi te invenero, ibi te iudicabo," febris eum aegritudine flagellavit, iuxta quod scriptum est: "Quem diligit Dominus, corripit, flagellat autem omnem filium, quem recipit." Unde idem archiepiscopus in vera confessione et multa contritione cordis, servitio beati Petri et Romanae ecclesiae totus intendens, assumpta cruce et resignatis dignitatibus universis, VIII. kalendas septembris [August 25, 1183] diem clausit extremum.

Quia autem multum tenemur de illius salute esse soliciti, qui pro servitio universalis ecclesiae mori non recusavit, et ex fine eius magnam possumus de remedio fiduciam obtinere, monemus universitatem vestram, hortamur in Domino et mandamus, quatenus eundem archiepiscopum, memoriam eius in vestris orationibus facientes, vestris apud Dominum intercessionibus adiuvetis et in omnibus conventualibus ecclesiis tricenarium pro eo et anniversarium faciatis, ut maculas, quae illi de terrenis contagiis adhaeserunt, divina clementia indulgeat et abstergat, et vos de opere pietatis indeficiens mereamini a Domino praemium obtinere.

Datum Signiae IIII. non. Septembris.

 


Lucius III's letter is registered as Jaffe-Loewenfeld, Regesta pontificum 14909. The Pope had been at Segni since July 24, 1183; he had previously been living at Velletri from March 13, 1182.
The document can also be read in Migne, Patrologiae Latinae 201, column 1224.

 

November 10, 2013 5:24 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |