Sede Vacante 1185


Annales Romani

(1183-1186)



Johann M. Watterich, (editor), Pontificum Romanorum qui fuerunt inde ab exeunte saeculo IX usque ad finem saeculi XIII vitae ab aequalibus conscriptae Tomus II (Lipsiae 1862), 650-651:

 

Est namque ratio, ut dicamus, quare Fredericus Imperator Augustus cum supradicto Lucio Papa vel Romana ecclesia ad discordiam pervenerit. Necesse est, ut ad superiora tempora reddeamus. Causa autem discordie huius ista fuit. Temporibus ipsius Pape Lucie die quadam mane inlucescente Tusculanenses sive habitatores Tusculane, ceperunt fodere carbonaria et construere macerias magnis lapidibus, ubi olim fuit civitas Tusculana a Romanis destrutta. Hec videntes Romani arma aprenderunt et super eos perrexerunt, omnes, quos ibi invenerunt, ad mortem compulerunt, reliquos in roccam Tusculane se inclauserunt. Romani vero papiliones et tentoria ibidem fixerunt et diurtina obsidione cum machinis et aliis bellicis instrumentis ipsam arcem expugnare acreiter ceperunt—in Vigilia Beati Petri Apostoli anno 2 Lucii Tertii Papae, indictione 1[June 28, 1183]—Cumque diu obsiderent eos et dicti Tusculanenses sitim ac pestilentia laborarent, cum nulla requies pugne die noctuque undique illis daretur, ita ut nemo inde exiret nisi qui forte mori protinus vellet—interea Roma a XXV senatoribus amministrabatur—eo denique tempore memoratus Lucius Papa morabatur in civitate Villetri, inito consilio cum cardinalibus suis ceperunt cogitare, qualiter dictam Tusculanam a Romanorum manibus liberarent, misit nuntios suos senatoribus...

[the manuscript breaks off; the rest is lost]

 

 

 


"Annales Romani," in Monumenta Germaniae Historiae. Scriptorum Tomus V (edited by G. H. Pertz) (Hannover 1844), 468-480, at p. 480.

 

November 10, 2013 5:03 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |