Lucas Dacherius [D' Achery] (editor), Veterum aliquot scriptorum Spicilegium Tomus Quintus (Parisiis 1661):
(pp. 502-503) Anastasius (1153-1154) iam Deo vocante ad caelestia regna migraverat, et Sedem Romanum Adrianus papa quartum (1154-1159) tenebat; ad quem Fratres Coenobii S. Clementis perrexerunt apud BIteruum; pastorem, quem jam diu necessarium praeviderant, et ecclesiae profuturum sperabant, pro Dei amore et reverentia S. Clementis, Domnum Leonatem, Ecclesiae Romanae filium, et sui monasterii professum, ut eis donaret, concederet, humiliter rogitaverunt. Quorum petitioni Adrianus obviare minime decrevit, imo statim congregato Cardinalium caetu, quem petebant praefatum Leonatem eis concessit. Et quia non erat in praesentia, mandavit ei, et quodammodo ad suscipiendum onus coegit literis suis Domnus Papa, ut ad monasterium accederet, sedem a Deo sibi paratam acciperet, curam gregis sibi commissi ageret, inimicis Dei et Ecclesiae viriliter resisteret, et ita faceret quod honor suus esset Romanae Ecclesiae, quae eum a pueritia educatum exaltare et sublimare desideraret. Quid multa? vocatus venit, invitus sibi injunctum officium suscepit. Sicque factum est, ut Fratres, qui ejus desiderio longo tempore fuerant fatigati, divino respectu acciperent ad quem anhelabant. Facta est itaque ejusdem electionis celebratio Dominicae Incarnationis anno millesimo centesimo quinquagesimo quinto, Indictione tertia [1155].
Electus itaque Leonas, decimo die electionis suae, cum pro quibusdam causis inimicaretur filiis Berardi de Castellione, congregata militum et peditum armatorum multitudine, obsedit Bitorritum, et tamdiu mansit in obsidione donec Rainaldum Castelli dominum et castellum cepit....
(p. 505) Hoc igitur tempore Domnus Papa Adrianus Beneventi manebat (November 21, 1155—July 10, 1156), ubi Domnus Leonas electus ad eum accedens, petiit ab eo consecrari: quod petierat meruit adipisci, et pro dignitate Abbatiae summi Pontificis S. Clementis decoratus mitra pontificali, cum gloria et honore reversus ad propria, Abbatis est insignitus officio, redimitus baculo pastorali. Reversus itaque a sua consecratione susceptus a Fratribus debita cum reverentia, mansitque in Abbatia, et adversariis qui volebant Ecclesiam suppeditare fortiter resistebat. Gualterius Comes Manuplelli, qui pervaserat Comitatum in tempore diffidii, coepit eum primitus persequi, et Colleodunum quod muniverat, et Belonianum violenter abstulit ei. Verum quia Domino cura erat de loco suo, non multo post tempore, adveniente Rege Wilielmo, fugatus Comes ille de persuaso Comitatu, et invitus dimisit castella B. Clementi. Praefati Comites Manuplelli et caeteri complices eorum, dum devastarent, maximam partem regni, Rex Siciliae Wilielmus veniens cum maximo exercitu depulit eos, terramque liberavit. Verum quia praefatus Abbas Leonas non habebat integre gratiam ejus, perrexit Romam ad Domnum Papam Adrianum, qui eum in Abbatem cvonsecraverat: a quo cum maxima honorificentia susciperetur, tandiu mansit ibi, donec mediante eodem Domno Adriano amorem Regis habuit, et integram gratiam apud eum invenit, et sic ad Abbatiam suam reversus quanto studio potuit ad augmentum ejus invigilavit.
[Count Bohemund, the new Count of Manuplelli, attacked the monastery, but some returning exiles drove him off and returned the Abbey to Abbot Leonas. He went off to Sicily and presently King William came and drove off their enemies. To ensure their safety Abbot Leonas requested and got a privilegium from Pope Adrianus, dated March 14, 1159 (JL 10557)]
(p. 516) Per idem tempus anno videlicet Dominicae Incarnationis millesimo centesimo septuagesimo, cum Domnus Leonas Abbas subdiaconatus fungeretur officio, competenter ab Ecclesia Romana vacatus, apud Verulas a Domno Papa Alexandro in Diaconum Apostolicae Sedis est promotus duodecimo Calendas Aprilis [March 21, 1170], sabbato ante Dominicam de Passione. Eodem insuper anno Apostolicus literis auctorizavit festum Translationis corporis B. Clementis, omni anno sexto Calendas Iunii [May 27] solemniter celebrandum.
(p. 528-529) Quando Domnus Alexander Papa Romae synodum celebravit [II Lateran Council, March 1179], Domnus Leonas Piscariensis Abbas inter Diaconos Cardinales in eodem Concilio celebrem locum habuit. Emit profrecto in ornatum Ecclesiae S. Clementis sibi commissae pallea, de quibus pretiosas cappas et tunicas fieri fecit. Emit et acquisivit optimas planetas, et karissi oloferica dossalia, et tapetia, ex quibus parietes Ecclesiae et chori ornarentur in praecipuis festis, quae in ejus memoriam inter alia longo tempore poterunt recognosci. Libros quoque plurimos, inter quos praecipuum librum Decretorum cum summis ejus a Magistris compositis scribere fecit, et eos in Bibliothecam Ecclesiae Casauriensis est devotissime contestatus. Hunc quoque librum instrumentorum, seu Chronicorum, quem ego frater Iohannes composui et ordinavi, et Magister Rusticus manibus scripsit, ipso permittente, imo jubente ac adminiculante, perfecimus. Antiquum vero palatium Abbatum, quia vetustate consumptum suo tempore cecidit, illud renovare coepit, sedaliis negotiis supervenientibus opus ipsum fuit intermissum. Porro domum quam in ejusdem palatii exordio construxit in horreum Ecclesiae deputavit. Domum quoque ligneam ad receptionem adventantium construxit ante ipsius Ecclesiae vestibulum....
(p. 530) Senescente jam itaque Domno Leonate Abbate, biennio ante mortem suam frequentes patiebatur infirmitates; tempore vero veris subito gravissima et funerea pulsatus aegritudine, astantibus omnibus Fratribus et flentibus moriens, viam universae carnis intravit, anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo octogesimo secundo; Abbatiatus autem sui vicesimo septimo, octavo Calendas Aprilis, die celeberrimo festivitatis gloriosissimae Virginis Mariae, quo salus hominum ab Angelo sibi fuit annuntiata [March 25, 1182]. Quo etiam die in ipso anno feria quinta coena Domini celebrabatur [Holy Thursday]. Quam vero diem ipse clarissimus Abbas reverentius atque devotius in suscipiendis pauperibus, et caeteris ipsius diei mysteriis, prae omnibus diebus anni quandiu praefuit Ecclesiae celebrare consuevit. Sepultus namque est in Claustro juxta parietem Ecclesiae in tumulo sibi praeparato, ut ibidem a Fratribus quos educavit reverenti oculo videri possit indesinenter. .
Giovanni Pansa, Il cronicon Casauriense e le vicende dell' insigne monastero Benedettino di S. Clemente alla Pescara. Studio storico-critico (Lanciani 1893).
The monastery was built on an island in the R. Pescara. Juridically, it was directly dependent upon the Holy See [Migne PL 200, no. mcdxxiii, column 1236].
Chronica Monasterii S. Bartholomaei de Carpineto , in F. Ughelli, Italia Sacra 10, Additamenta, column 373:
Postmodum autem Odanus Pennensis Episcopus ad mendacem suggestionem quorundam coram Domino Papa Alexandro pro S. Maria in Plano adversus Dominum Abbatem querelam deposuit. Commissa est ergo causa per Romanum Pontificem primo Aprutino Episcopo, secundo eidem Aprunto, et Domino Leonati Sanctae Romanae Ecclesiae Diacono Cardinali, et Abbati S. Clementis de Piscaria concordia, vel judicialiter terminanda. Muscusum igitur delegati Judices adeuntes, partes ante suam praesentiam convocarunt, et dum ab utraque parte super dicta quaestione collitigatum esset, sufficienter estibus hinc inde productis, cum jam productioni testium esset abrenunciatum, pars Episcopi, quae pro Abbate S. Petri de Laureto de praedicta quaestione agebat, cum de prolatione sententiae conciperet diffidentiam, copiosam multitudinem convocans armatorum virorum, advocatis Domini Abbatis ut terrorem incuteret, et causa non terminaretur, in eos arma concutiendo, coepit minacia et contumeliosa verba proferre. Cum praenominati Judices tantam violentiam cernerent, magna sunt indignationem commoti, et Dominus Abbas pro tanto gravamine ad Sedem Apostolicam appellavit, scriptis attestationibus, et judicum sigillo signatis.....
Paul Kehr, Italia Pontificia IV (Berlin 1909), p. 295, no. *6, gives the Bishop's name as Od(erisius).
Aprunto is the modern Teramo, between Ascoli and Pescara, about 20 km. inland. The See was immediately subject to the Pope.
The author of the Chronica of the Abbey of S. Bartholomew, Alexander, assigns to Abbot Olivier of S. Bartholomew a reign of 35 years (which would be 1149-1184), but the notice to Pope Alexander of the election of his successor is dated 1181 (Kehr, IP *8); the election touched off a conflict with Bishop Oderisius about the validity of the election. In other words, the Chronica contains errors.
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu